289
FRAEFATIO.
absit enim à Sapitntiae Deigloriosi & sublims, ut
auri argentique semen, & thesaurum tam pretiosum
in vilibus huiuscemodi & abiectis praeter naturae or¬
dinem absconderit. Non negauerim in quibusdam su¬
pradictorum pulcherrima latere Naturae arcana,
ad metallorum tamen metamorphosin inualida con¬
stanter affirmo, nisi in argentum viuum & sulphur
quae metallorum sunt principia prius redigantur; quod
fieri non posse verisimile est. Quamuis enim mihi qui¬
dam ex sale vrinae se minuta grana hydrargiro simi¬
lia vasis lateribus adharentia eduxisse asseruerint,
speciem tamen quandam potius quam reutra argen¬
tum viuum fuisse credendum est, cum grana illa non
instar mercurij liquidi inter se coirent, nec alias eius
proprietates referrent. Si autem lapidem physicum
aut eius principia siue elementa his aut similibus vo¬
cibus quandoque nuncupauerint Philosophi, non abs
re factum fuisse iudicandum. Nec enim his nomini¬
bus vsi fuere tantùm, vt artem celarent, & imperi¬
tos indignosque secluderent, sed etiam vt doctiores
prudentioresque allicerent, & inusitatarum vocum
& rerum proprietatibus eandem docerent & aperte
declararent.
Alij vegetatitia preferenda existimant, & Philo¬
sophorum Lunariam, cum mercuriali, chelidoniaque
& similibus solliciti peruestigant, montes, valles, syl¬
uas plana, decliuia, roscida & arida percurrunt, &
cùm omnia tentauerint, operam & impensam ami¬
sisse se conqueruntur: deinde ad diuersarum arborum
gummi & lachrymas, resinasque conuertuntur, nec ta¬
men in his etiam fructum laberum suorum quisquam
in
Crux crux 3
Quare Philo¬
sophi varia¬
rum rerum
vocabula la¬
pidi accom¬
modarint.
In vegetabi¬
libus artem
sup.