289
In spiritibus
metallicis
art pon.
In metallis
ignobilibus
artem flatu¬
entes.
PRAEFATIO.
Elixir fieri possit ad alia metalla transinutanda. Sed
hos non minus falli quam supradictos, propter pro¬
portionem & mistionem elementorum in his à metal¬
lorum natura alienam, inferius ex naturae principijs,
vt spero docebimus.
Quidam pro fundius naturae peretralia scrutan¬
tes, putarunt in spiritibus mineralibus solis, argento
viuo scilicet, sulphure & auripigmento vel arsenico
perfectionem consistere: nec, omnino temere, aut ina¬
ni coniectura. Cùm enim necesse sit subtilissimae & pu¬
rissimae substantiae ac celerrimae liquefactionis esse rem
quae hydrargiro & metallis impuris adhareat, & for¬
mae alterationem inducat, in nullis melius quam in
spiritibus has Elixiris proprietates reperiri posse cre¬
diderunt. Aterrestreitate igitur; quae ingressum im¬
pedit ac foedum colorem dat, per sublimationem eos
mundant, sic enim splendidiores & magis peruij, sub¬
tilioresque multo redduntur, & facilius corporum den¬
sitatem subintrant & penetrant. Duplex tamen in¬
commodum in ijs depraehenditur, quia videlicet non
fixi, in examimatione à corporibus recedunt, firmiter
enim & cum vtilitate ijs adhaerere non possunt ob na¬
turae suae volatilitatem & fugam, imò quandoque cor¬
pora secum eleuant, & simul aufugiunt. Si vero fi¬
gantur, interream substantiam rediguntur, prout
apparet in argenti viui fixione, quae per praecipitatio¬
nem peragitur: proinde ingressum non habent neque
liquefactionem, nisi forte vitrificatoriam.
Quae animaduertentes alij, vtilius in corporibus
Elixiris materiam quarendam censent. Itaque im¬
pura metalla in calcem redigunt. vt sulphureitatem
adu¬