14
De
Oleag.
minerali
deinde
subde
ignem
lentissimum
ne
mercu¬
rius
ascendat,
quousque
videris
oleum
instar
pelliculae
diuersorum
colorum
super
mercu¬
rium
eleuari,
quod
separa,
&
repone.
Hinc
iterùm
clauso
vase
ignem
accende
per
ali¬
quot
dies,
donec
totum
oleum
extraxeris,
&
nihil
ampliùs
videris
ascendere.
Tunc
mercurium
tuum
separa
à
calce,
&
eundem
alteri
quantitati
calcis
cuiuslibet
corporis
purgatae
affunde,
&
fac
vt
prius,
lentum
continuando
ignem,
quousque
traxeris
ab
ea
etiam
viuificatiuum
humorem
omnem.
Istam
operationem
reiterare
poteris
quotiescunque
volueris,
iuxta
quantitatem
olei
quam
desi¬
deras,
addendo
alium
mercurium,
si
dimi¬
nutus
fuerit.
Tandem
oleum
omne
colle¬
ctum
in
cucurbita
pone,
&
adde
mercurij
eius
quo
oleum
extraxisti
partes
sex
ad
sin¬
gulas
olei,
&
si
quantitas
magna
fuerit,
po¬
teris
eam
diuidere
per
plures
cucurbitas
simul
digere
per
mensem,
tandem
mercu¬
rium
lento
igne
separa,
ne
cum
eo
ascendat
oleum.
Cùm
verò
nihil
ampliùs
euaporaue¬
rit
eo
gradu
ignis,
quod
depraehendes
super¬
posita
vasis
orilamina
aerea
aut
ferrea,
scito
in
fundo
residere
oleum
pretiosum
sulphu¬
ris,
quod
duodecim
vel
quindecim,
distil¬
lationibus
subtiliandum
erit
per
se,
vt
feces
terreas,
si
aliquas
fortè
continet,
deponat,
&
fluat
tenuissimè
instar
olei
communis
exca¬