289
Sum. per¬
fect. Cap.
de cerati¬
one.
Ceratio
quid sit.
16 De Olcag. minerali
nec ingredi, quinimò puluerem vna cum
imperfectis absumi & euanescere. Itaque in
stuporem versi medicinae aliquid deesse iu¬
dicârunt; & tandem animaduerterunt radi¬
calem metallorum humorem liquefactionis
causam esse praecipuam. Quocirca eundem
à metallis magna diligentia segregarunt, &
pulueres suos siccos & non fluentes imbi¬
berunt saepiùs, & tandem compererunt eos
non solùm fundi proiectos super corpora
imperfecta, sed etiam ingredi cum alteratio¬
ne. Quam Operis partem quod medicinam
desiderent instar cerae igni admotae facilimè
liquescentem, vt equidem credo, Ceratio¬
nem appellarunt. Haec diffinitur à Gebro,
durae rei non fusibilis mollificatio ad liquefactionem.
Corpus igitur siccum & durum per calcina¬
tionem priuatum humore & arefactum, mol¬
lificandum & ad fluiditatem reducendum
imbibitione olei iterata, donec fluat vt cera
super igne, & alia corpora penetret, & in gre¬
diatur, quod hoc loco apertionem materiae vo¬
cat Geber, perfectionemque inducat argen¬
team vel auream à fermento auri siue argen¬
ti, & decoctione maiori vel minori inductam.
Atque hoc est quod requirit Magister, dicens
primam & maximè necessariam esse post medicina
proiectionem ipsius subitam & conuenientem fusio¬
nem, quae cum oleaginitate minerali perficitur. Ait
autem cum oleaginitate minerali, vt excludat
omnia