457
CHYMICA. 239
rubedinem apparet citrinus colorclarus & dia¬
phanus, quia constatex ignis cum aëre permi¬
xtione. Priusquam etiam ad sphęram aëris per¬
ueniatur, oportet per sphaeram aquae facere transi¬
tum, hac ratione color albus apparet aqueus &
splendidus. Verùm quia terra centrum est ac
principium à quo debet ascensus fieri, dum foe¬
tus spagiricus adhuc in eius sphęra fuerit, niger
in eo color terrae proprius apparet. Nota igitur
separationem istorum, & in vnum rursus con¬
iunctionem, id est, in ignem. Item si priusquam
niger color apparuerit, rubeus vel albus, aut
quiuis alius apparet, certò destructam esse foe¬
tus operationem credito, ob mediorum destru¬
ctionem. Differentia pariter notanda, quae est
inter elixir & lapidem, per crudum & coctum.
Est enim elixir medicina composita ex aëre,
qua, & terra, ergo solùm ad album. Corpus in
aquam resolutum si rubeum fuerit, colorem ex¬
cellentissimi carbunculi refert, quum in com¬
positum ex anima ignis & aëris fuerit conuer¬
sum, & in compositum terrae & ignis. At si fue¬
rit album, colorem viridem nigredine permi¬
xtum proferet. Varij sunt etiam errores artifi¬
cibus notandi. Primus & potissimus in eo con¬
sistit, quando naturam imitari non norunt: se¬
cundus quòd quandoque lapidis initium, finem
esse iudicent, & finiuisse putent vbi vix incoepe¬
rint, vt in opinione falsa trianguli rubei. Com¬
Q positio