289
Calcinat.
facilius
solui.
Modus
perandi.
In Sum.
perfect.
26 De Oleag. minerali
tibus fixis agendum sit, has enim innuit Ge¬
ber, cùm dicit solutionem faciendam eius quod non
ingreditur. satis manifestum erit, si ad alios
Sum. perfect. locos & capita praesertim de
Calcinat. & Solut. recurramus: videbimus
enim partes fixas quas resolui cupimus ne¬
cessariò calcinari debere, cùm calcinatio
causa sit facilioris solutionis. Sic enim Cap.
supra allegato subdit. Per solutionem completur
fusio in rebus non fusilibus, & haec est causa quare
quasdam res calcinamus, scilicet, vt melius soluan¬
tur, & ob hoc soluuntur, vt melius ab eis corpora
impressionem suscipiant. Et Cap. de Calcinat.
Omne calcinati genus facilioris est solutionis, quia
partes calcinatae, per ignem subtiliatae, faciliùs cum aquu
commiscentur, & in aquam conuertuntur. Et Cap.
de Solut. Videmus omnia verè calcinata selii: per
reiterationem calcinationis & solutionis. Modus
igitur huius est, vt Elixir non fusibile solua¬
tur, quantum fieri potest, partes verò ipsius
sixae calcinentur, post calcinationem sol¬
uantur calore balnei vel fimi. Si verò omnes
eius partes nondùm solutae sint, reiteretur
super eas calcinatio, & solutio donec maior
pars resoluta sit: solutiones simul fundan¬
tur, ac denuò coagulentur, figanturque donec
Elixir ingrediatur & tingat. Istius interpre¬
tationis auctor est ipsemet Geber. Sic enim
in Cap. De medicina Lunari tertij ordinis.
Cùm fixa fuerit, solue quad ex ea est solubile, quod
verè