289
Quae ele¬
menta la¬
pidi mate¬
riam, quae
formam
suppedi¬
scat.
De Intent.
alchy. cap.
2.
In aperto.
210.
44 De materiae tenuitate
subiecto attenuando, facilius operationum
modi innotescent. Attenuanda autem sunt
omnia elementa lapidis, quorum quaedam
materiam nobis subministrabunt, quaedam
formam. Materiam suppeditabunt elemen¬
ta grauia magis ac densa, terra scilicet &
qua; forimam leuia & rara, aer videlicet &
ignis, siue ignis in aere hospitatus, nam ig¬
nis per se subsistere non potest, sed opus est
vt aliud corpus assumat & subintret, in quo
moueatur, & actionem suam exerceat. Aqua
& terra sunt elementa patientia, aer & ignis
agentia. Actus autem actiuorum iuxta Phi¬
losophum sunt in patiente benè disposito:
quomelius igitur materia fuerit praeparata,
& magis subtiliata, eo quoque aptiorerit sus¬
cipiendae formae. Et quo nobilior fuerit ma¬
teria, eo nobilior erit forma. Et contra, quan¬
to materia magis compacta fuerit & terre¬
stris, & à sublimi natura remotior, tanto ad
susceptionem formae erit debilior. Ideoque
Elixiris materiam attenuari oportere nos,
monent sedulò Philosophi, & inprimis Raim.
Lullius. Nisi res, inquit, ex quibus Elixir compo¬
nitur ad perfectissimam & maximam subtilitatem
reducantur, non potest in eis paulatim augeri nec
induci tam altus gradus & exaltatio supra naturam,
vt decies, centies, aut millies naturam superent.
Idem. Materia non benè praeparata non potest face¬
re uut creare causam praeparationis. Praepara ergo
primo