289
Cap. secundum. 65
nihil extranei ingreditur, nec ei admiscetur
quippiam quod non sit de natura sua metal¬
lica, quomodò igitur suades vt corporibus
sales & atramenta addamus, quae à metallo¬
rum natura aliena sunt? Respondeo, aliud
esse, simpliciter aliquid addere ad expurga¬
tionem vel attenuationem spirituum vel cor¬
porum, aliud ingredi & permisceri per mi¬
nima in radice cum vtriusque permanentia Ita
Philosophi sales quidem addunt spiritibus vt
expurgentur, corporibus verò vt soluan¬
tur, sed eadem substantia eorundem inti¬
mam non ingrediuntur, neque pondus eo¬
rum augent, neque ullo modo adhaerent, sed
léuissimo lauacro aut ablutione recedunt,
neci quicquam praeter naturam metallicam &
mercurialem in opere simul iungitur, ex
qua sola totum opus completur.
Soluuntur itaque corpora perfecta & im¬
perfecta, sed diuerso respectu: Haec enim
soluuntur vt mercurium habeamus quo
cum terra imbibatur, abluatur & sublime¬
tur: illa, vt spiritus firmentur, figantur, ac
tingantur, quia spiritus in terra figi non pos¬
sunt, nisi per aquam corporum perfecto¬
rum Hocetiam interest inter metalla quòd
perfecta non egent depuratione aliqua ante
solutionem, quia perfecta sunt & munda,
sed tantùm attenuatione. Hoc ipsum nos
docet Geber. Praeparare, inquit, est superflua
demere,
E
Tertia ob¬
iectio.
Responsio.
Solurionis
ratio du¬
plex.
Quid in¬
scisit in¬
ter solut.
corp. per¬
fect & im¬
perfect.
De Inuest
perfect.
cap. 2.