289
Cap. secundum. 67
& grossa, (um rebus praedictis, mundatis, vel puris,
fusionem metallicam non habentibus (sales intel¬
ligit) cum calce pradicta depurata commistis &
benè triti, quae in fusione seu calcis reductione re¬v
tinebunt secum terrestreitatem grossim & immun¬
dam; remanentè corpore puro ex omni superfluita¬
te corrumpente mundato, & hoc totum descenden¬
do. Descensionis autem modum & causam
quoniam apertè & dilucidè praeter morem
suum tradit Geber, nos ne longiores simus,
lectorem amandabimus.
Enarrata attenuatione metallorum quae
per reductionem in primam materiam hoc
est mercurium peragitur, & operis princi¬
pium nobis exhibet, consequens est, vt de
elementis lapidis sermonem instituamus.
quae non minus subtiliari praeceperunt Phi¬
losophi, quàm ipsum corpus metallicum
durum & compactum. Modi verò quibus
ad hoc perueniatur traduntur sex potissi¬
mum. Putrefactio, distillatio, calcinatio,
solutio; sublimatio, & ceratio. Horum non
nulli parti lapidis superiori, quidam infe¬
riori: subseruiunt, alijivtrique. Sic enim diui¬
sit lapidis partes Hermes inquiens, Quod
est superius, est. suut quod inferius. Superiorem
autem voco spiritualem non fixam, leuem
& volatilem, spiritum videlicet & animam,
quae mortificatum lapidem viuificat & re¬
surgere facit. Inferiorem dico terram quae
manet
E 2
Sum. per¬
fect. cap.
49.
De elemen¬
tis lap at¬
cenuandis.
Quot ope¬
rarionum
modi.
Lapis in
superiorem
& inferio¬
rem partem
diuisus.