405
RAYMVNDI LVLLI
296
Pose quam declaratum est, quòd argen¬
tum viuum est causa magnae perfectionis,
vt patet in auro & argento, de quibus fac
medicinam, sicut tibi diximus, sed non vul¬
gariter. Vnde dico tibi, quòd intelligere
velis cum isto praeambulo, quòd de argen¬
to viuo non fixo non potest fieri, nec etiam
de fixo: immò fit de certis medijs cognitis
caris in naturâ, vocatis et nominatis arg.
viu. quae media non sunt in toto fixa, nec
omninò volatilia: & secundum mensuram
eorum fixationis & volatilitatis poteris
inuenire grossitiem ignis appropriati per
signa coiuncta cum adiutorio simplicium:
quoniam aliqua media sunt talis naturae,
quòd grossities fixa patitur ignem fortio¬
rem, quàm simplicitas, quia magis dena¬
tura fixa, ideo plus superat ignem quàm
volatile, vt pertinet. Vis scire propriè¬
quae res sit media, & totum effectum? Est
vna substantia realis composita vapora¬
biliter