289
Cap. secundum. 77
Philosophico non indigeamus. Cur metal¬
la imperfecta calcinentur supra diximus, vt
videlicet eorum sulphureitas adustiua ea cor¬
rumpens & comburens tollatur, & vt libe¬
rentur à terrestreitate grossa ingressionem
impediente & fusionem, deinde vt humidi¬
tate superflua combustibili & euaporabili
exonerentur. In calcem autem rediguntur
aut solo igne, aut expositione eorum super
vapores acutos, veluti aceti & consimilium
aut cum adiutorio salium, aluminum, &
liorum corrosiuorum: calcinantur etiam cum
sulphure vel auripigmento misto cum lami¬
nis vel limaturis eorum. Corpora perfecta
calcinatione non indigent vt mundentur vel
à ferra, vel sulphure, aut humiditate super¬
flua corrumpente, quibus carent, cum mun¬
da sint & perfecta; sed tantùm vt magis atte¬
nuentur, & soluantur facilius, quia omne
calcinatum facilius suluitur. Itaque horum
calcinatio melior est per ignem solum, cum
salium adiutorio, aut per mercurij abstracti¬
onem per sublimationis reiterationem super
illa. Calcinantur etiam sales, alumina, &
atramenta, non quòd tincturam aut aliqnam
perfectionem in illis quaeramus, cùm ea ca¬
reant; sed ad praeparationem corporum &
spirituum. Spiritus calcinari non possunt
nisi priùs figantur: modus itaque calcinatio¬
nis eorum est, vtieis ad fixionem approxi¬
mantibus
Calcina¬
tio varia.