405
RAYMVNDI LVLLI.
298
proprias metas generationis, per quam
natura mutat suas proprias partes ad si¬
militudinem suae speciei sine transgressu
suae latitudinis, sicut videre potes de me¬
tallo ad metallum. Vnde dicimus pro cer¬
to, & clare videre possumus, quòd tunc
species mutatur, quando genus vnius in
aliud transmutatur, & proportio trans¬
cendit suam mensuram per magnam de¬
structionem innatae naturae, quia corru¬
ptio fortis, quae deuorat speciem sui pri¬
mi generis, similiter conuertit materiam
mortuam in aliam renouationem, quia
intantùm nonpotest corrumpere, nec mu¬
tare, quin sub aliqua forma habeat ter¬
minare: ita quòd multo melius est, quòd in
planta transmutatur in aliqua figura exi¬
stenti in potestate sui proprij generis sine
transgressu metarum propriae latitudinis.
Quapropter cognoscere potes, quòd quan¬
do corruptio infra terminos suos sine trans¬
gressu¬