289
Coelestis si¬
ne coelesti¬
nus color
quid chy¬
mistis.
88 De materiae tenuitate
aludelis spondilibus adhaerere, aunc reitera subli¬
mationem eius absque foecibus. Quod decoctionem
superius appellauit, hic leuem assationem
nomiuat, quod ibi de sublimatione reticuit,
hic addit, & si non addidisset. tamen ex ipso
effectu sublimationis intelligi posset, dum ait,
cum videris ipsum quasi mortuum aludelis spondi¬
libus adhaerere. quod absque sublimatione fieri
non potest. Nec est quod quisqiam imagine¬
tur Gebrum aut ipsius interpretem per coe¬
lestinum colorem intelligere, coeruleum¬
purpureum vel violaceum, aut cinnabarim
factitiam, nam eodem Cap. 28. praemiserat
Sulphur mercurio associari, & per sublimationem
fieri vsifur. Vsifur autem Arabum nihil aliud
est quam Cinnabari arrificiale nostrum. Nec
auctores chymici fere aliter vsurpant no¬
men coelestis siue coelestini coloris, quam
pro eo qui albedine sua omnes totius mun¬
di albedines supergreditur, magisque coelestis
videtur quam terrestris. Sic Rosarius. Subli¬
ma mercurium donec coelestiuum habuerit colorem,
hoc est, albissimus fiat. Hunc colorem mirabilem
albedinis insinuat Mireris dicens. Hoc si subito
ponderis, admiratio, timor & terror tibi eueniet.
Quasi dicat. Si hunc colorem albissimum
praeter exspectationem tuam videris, admi¬
raberis quasi rem supernaturalem, & time¬
bis simul, ne aliqua subsit elusio; & ab oculis
tuis euanescat. Dixi ferè, quia aliquando
coelcsti¬