289
Cap. secundum. 111
vi facile absumitur, remanente purissima ar¬
genti viui substantia in aurum mutata, Idipsum
aperte indicat Venerabilis Raim. Lullius, his
verbis Cum medicinasit ex subtilissimis partibus mer¬
curij, ipsa quaerit in metallis suum comparem, & sibi simi¬
lem propter affinitatem & amicitiam naturalem. Et Ge¬
ber. Medecina meriinij est, quae maxime illi in profun¬
do eius ad haeret. & ei per minima commiscetur ante il¬
lius fugam. Ex rebus ergo el conuenientibus necesse est il¬
lam colligere: debet autem esse subtilissimae et purissimae
substantiae illi adhaerentis natura ex sua Et ibidem.
Natura propriam naturam amplectitur amicalim,
& ea magis gaudet quam extranea.
Ostendi auri generationem per naturam & quo¬
modo ars eam proxime sequatur, ac qua ra¬
tione Elixir metalla ingrediatur & puadat,
sibique vicino & affini adhęreat, retineatque: nunc
Sophistarum & eorum qui in vegetabilibus
& animalibus eorumque partibus aut excremen¬
tis, lapidibus, vitris, salibus, alijsque medijs mine¬
ralibus philosophorum lapidem inquirunt, opera
paucis examinemus, & quomodo naturam imi¬
tari conentur, & quam affinitatem eorum materia
cum metallis transmutandis habeat perpendamus.
In primis ijs qui in vegetabilibus, & anima¬
libus, eorumque partibus aut excrementis, vel
ortum ex ijs habentibus laborant, vnam fere in¬
tentionem habent, quoniam reperiunt in libris
philosophorum lapidem componendum ex quatuor
glementis per artem depuratis, & iterum iun¬
ctis,
Lib. de met.
solo.
Sum perf.
cap. 57.
Sophistarum
in vegetab.
aut anima¬
libus labores
examinan¬
tur.