289
Cap. tertium. 109
autem eius exterminationis causa sit sulphur
ipsius non mercurius, testis Geber, Argentum,
inquit, non ita fixam habet substantiam, vt aurum.
Signum est, diminutio per ignem, & sulphur eius quod
non est fixum nec inconbustibile est causa illius: & quod
sulphur in eo huius fit dispositionis, per illius paululam
inflammationem probatur. Secundam causam corru¬
ptionis ponit, quod omne sulphur externum
iunctum argento viuo illius substantiam poro¬
sam & spongiosam faciat, quo fit, vt flamma
exterior mutiplicata super corpus metallium,
ipsi corpus ingrediatur, & argentum viuum &
sulphur eius quantumcunque fixum extermi¬
net, eo quod argentum viuum sulphur illud
sibi heterogenium non possit praetegere ab
ignis violentia. Quod ipsum notat etiam Ge¬
ber in natura argenti, his verbis. Argentum di¬
minutam habet puritatem ab auri puritate, & spissitu¬
dinem grossiorem, cuius signum est, quod non densan¬
tur partes eius. Tertiam dicit rarefactionem
corporis per calcinationem; quia tunc flam¬
ma ignis ad minimas quasque partes corpo¬
ris humiditate eas consolidante priuati pene¬
trare potest, & ipsas resoluere. Cum igitur om¬
ne sulphur externum quamuis fixum combu¬
rat, & comburatur, sulphur vero auri nequan¬
quam, quod patet per omnem examinatio¬
nem ipsius in igne, quia nec deterius fit, nec
minuitur vnquam, necessario sulphur istud
auri cuius meminit Geber non externum
sed
Sum. perf.
cap 62.
Secunda cor¬
rup. metal.
causa.
Tertia.