289
Causa erro¬
ris.
112 De affin. medic. & metal.
vt praemissis putrefactionibus in fimo, per
distillationes recipiant primo aquam limpidam
per se, secundo oleum album, quod aërem di¬
cunt, remanente in fundo foece siue terra, in
qua est ignis. siue tinctura quam vt extrahant,
reaffundunt foecibus aquam abstractam, ite¬
rumque putrefaciunt, ac paulatim aucto igne
post euaporationem aquae oleum rubicun¬
dum, quod ignem putant, distillant: vel post al¬
bum, nulla interiecta maceratione illud ex¬
cipiunt. Haec sua elementa pluries distillan¬
do rectificant, vt vocant, tandemque ter¬
ras omnes à distillationibus singulis residua,
simul iungunt, & in calcem seu ciuerem re¬
digunt, cinerem imbibunt paulatim, primo
aqua, seu phlegmate, deinde oleo albo, & in
fine rubeo, atque eo modo elementis rite
coniunctis se elixir composuisse arbitrantur.
Sed quando super metalla liquefacta mate¬
riam sic praeparatam proijciunt, vident eam
partim euanescere in fumum; partim non
ingredi, multo minus alterationem vllam
aut transmutationem, quam expectabant in¬
ducere. Causa erroris manisesta est; quia
principia, ex quibus natuta metalla in mine¬
ris perficit, inuestigare, aut affumere non cu¬
rarunt, sed aliena & extranea quae comburun¬
tur & euaporant, & vicinitatem tum metallis
nullam habent. Qui rectius audirent Parme¬
nidem in Turba dicentem. Nisi veritatis natu¬
ras