317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 111
VVLNERVM ALIA CVRA PER
mercurium praeparatum.
Maximi praeparati mercurij drachmae duae, myrthae optimę vn¬
cia semis, camphorae grana sex, croci grana quinque, olei puri
cariophillorum tantùm vt istius postremi, olei eorundem mixti
tantundem. Fiat vnguentum, quo vulnera quaeuis & vlcera per¬
uncta solidissimè sanantur, & quiuis alij tumores & apostemata.
VVLNERVM CVRA MAGNE¬
tica, mirabilis.
Herbae persicariae, vel piperis, aut sanguinis aquatici vulgò dicti,
in aqua recenti lotae, ad libitum. Contusa super vulnus applice¬
tur, aut aliquandiu contingat solummodo, vt vulneris affectus non¬
nihil in se recipiat. Postmodum aliquo humido loco sepeliatur, &
ingenti lapide superposito aggrauetur, vt citiùs putrescat. Vt ipsa
marcescens successiuè putrescit, itidem & vulnus quod attigerat sa¬
nabitur: cuius causa ex adepta philosophia perscrutatu minimè
difficilis, vt in his obiter attigi. Similiter equis in dorsolaesis à sella,
quum applicatur integra non trita, inter sellam & dorsum, quantò
magis postea fatigatur equus, tantò meliùs curatur vulnus eius.
Alia vulnerum cura legitur superiùs tractatu secundo in cupro
praeparato inter alia balsama.
VVLNERVM ET VLCERVM CAVER¬
nosorum cura, aestiomeni, pruritus, & scabici.
Aluminis rupei libraeduae, aceti albi libra semis, salis fusi verto
vnus. Fiat mixtura cum bullitione vsque in coagulationem, qua
lauentur vlcera, & vulnera vlcerosa.
Ec 3 VVL¬