289
In lapid. &
gem. elixir.
inquirentium
opinio prae¬
postera.
114 De affin. medic. & metall.
potestis, vt oleum & aqua terram suam non
derelinquant, & euaporent: cum in metallis
humidum sicco sic vnitum sit, vt alterum ab
altero nunquam derelinquatur, sed simul in
igne permaneant, aut simul euolent. Si autem
elementa metallorum vel elixiris dispro¬
portionentur, vt videlicet ex ijs aqua edu¬
catur limpida aut diaphana terra per se dere¬
licta, vt faciunt ij qui ad mulierum cosmeti¬
cen vasi ob longo igne excandefacto hydrar¬
girum inijciunt, & eius aquam excipiunt,
profecto nec ipsa magis apta erunt lapidi pro¬
ducendo, quam supra memorata. Deinde
si suffiiciat habere aquam, oleum, & terram,
cum nihil sit in rerum natura quod aqua &
terra non constet & humore aliquo radica¬
li, ex omnibus rebus iuxta illorum iudicium
metalla & elixir fieri poterunt, neque haec
solum, sed aliud quodcunque, animal, plan¬
ta, lapis. Cur enim metallum potius quam
aliud quippiam sicque inualescet & renoua¬
pitur opinio illorum, qui asserunt quodli¬
bet è quolibet fieri: quod quam absurdum
sit, ne dicam impium erga Deum, qui om¬
nibus fere à se crcatis semen proprium in¬
didit, vt vnumquodque speciem sibi si¬
milem produceret, nemo non videt.
Sed forte qui in gemmis & lapidibus labo¬
rem insumunt affinitatem hanc cum metallis
in materia sua inueniunt. Sicut enim metallum
genera¬