289
127
DE RADICALI HV¬
MIDITATE IGNEA, CONGE¬
lante & consolidante partes retentas cum ad¬
haerentia sui similis vnione omnium
partium consimilium inseparabiliter.
CAP. QUARTVM.
In quo ostenditur, tres humores, primigenlum vi¬
delicet, seu radicalem, nutritum, & elementarem
non solum in animatis, sed etiam in metallis repe¬
riri. Quid sit radicalis humor metallorum, &
qua ratione congelet & consolidet partes reten¬
tas, & quomodo in metallis augeri possit, in viuen¬
tibus non item. Tractatur insuper de humore ali¬
mentario siue spiritu lapidis, de eius varijs effecti¬
bus & operationibus. Vnde educatur, & quomodo
praeparetur, & an ex alijs rebus quam ex metallis
elici possit, examinatur.
Dictum est superius, quomodo me¬
dicina Physica oleaginitate sua
quam citissime fundatur, materiae te¬
nuitate penetret in profundum me¬
tallorum transmutandorum, affinitate vero
& naturae vicinitate adhaereat suo simili vi¬
delicet argento viuo eorundem, idque retineat?
nunc porro quomodo retentum coagulet & con¬
solidet ex aminandum est, quod eam rudicali sua humi¬
ditate ignea efficere asserit hoc loco. Geber.
Vt autem melius intelligatur, quid sit ea humi¬
itas radicalis ignea, paululum excurrendum est.
Phi¬