289
Cap. quartum. 129
humorum genus vt plenius cognoscatur,
exemplo omnia clariora reddentur. Si quis
ligneam meteriam viridem recensque cae¬
sam igni mandet, principio videbit aegro
incendi, propterea quod multo scateat hu¬
more quem è terra pro alimento sibi hau¬
ferat, is enim est qui ab eius extremis dum
incalescit emanare solet. Hoc consumpto,
reliquam substantiam prompte flamma de¬
pascitur, quia purior manet pinguis illa,
quae olei speciem gerit, alio liquore nullo
madefacta. Hanc cum omnem ignis depo¬
pulatus fuerit, flammae quidem tum nihil
prorsus erumpit, aut euolat, in subiectis ta¬
men carbonibus sua insuper inest soliditas
ex relicto aqueo humore tenaci & cohaeren¬
te, quem in elementorum concretione ac¬
ceperunt; quo tandem exeso dissipatoque,
cinis duntaxat aridissimus, vt apparet, reli¬
quus est, quamuis nec ipse cinis prorsus vi¬
scoso illo & tenaci humore careat, subtili &
fixo, nihilque inflammabili, qui in vitrum
transire potest, & diaphanitatem vitream
praestare. Et hunc quidem elementarem
humorem philosophi naturales tam ani¬
matis, vt plantis & animalibus, quàm inani¬
matis, veluti lapidibus & metallis omnibus
communem dicunt, radicalem vero humidi¬
tatem & alimentariam viuentibus dunta¬
xat tribuunt. Chymici vero philosophi
profundius naturę arcana indagantes, non
tan¬
I
Exemplum
trium humo¬
rum in vno
subiecto.
Elementarii
humor omni¬
bus rebus com¬
munis.
Tres humo¬
res in lapide.