289
Test. ca. 64.
Radicalis hu¬
mor non est
nisi sulphur.
132 De radicali humidit. ignea.
vt internum actionem suam exerere non
possit, oportétque omnia prius externo
sulphure spoliari, antequam ad eorum ra¬
dicale humidum perueniri possit. Si autem
aurum quod non est nisi argentum viuum
perfectissime digestum in gradu naturae tan¬
tum caloris & humidi radicalis in se habet,
quod à sulphuris sui proprij qualitate ade¬
ptum suit, vt respectu mercurij vulgaris
passim à philosophis merus ignis dicatur
psius substantiam digerens & decoquens,
quid de tinctura physica censendum erit.
quae aurum humore radicali & calore su¬
perat, & merum sulphur philosophis dici¬
tur, & reuera est? Sic enim Raim. Lullius.
Tinctura metallica non est nisi sulphur, ex quo fit
multiplicatio per suum proprium naturalem calorem
in argenti viui substantia digerente illud & conuer¬
tente in substantiam sulphuris per certum digestioni
modum. Ergo multiplicatio tincturae non est msi per
augmentationem & multiplicationem caloris natu¬
ralu, qui est sulphur non vrens nec ardens in mate¬
ria argenti viui. Ex quibus verbis colligitur
radicalem humorem seu calorem natura¬
lem qui in radicali humore consistit, non
esse nisi sulphur, non quidem externum &
vrens, quale metallis imperfectis ingene¬
rationis loco impuro adiectum est, sed in¬
ternum non vrens, quod argenti viui sub¬
stantiam sibi ab artifice appositam transmu¬
tat, & in se conuertit. Nam sicut aër qui est
ma¬