457
256 PHILOSOPHIA
tiliantur, tantò propiùs accedunt ad primàm
quam habent coelestem influentiam, eidem
similiores factae, & per consequens efficaciùs
penetrant ac operantur, vt pro miraculo repu¬
tandum sit, quod in curis quarumuis infirmi¬
tatum efficiunt. Sed modò videndum quae sit
potentia rerum naturalium sensu carentium, vt
sunt mineralia, etc. id genus alia. Corporum itaque
imperfectorum filij sunt spiritus eorum eua¬
cuati, vel ipsorum argentum viuum exubera¬
tùm, vel materia prima apta nata ad quamcun¬
que formam recipiendum. Est tamen interistos
spiritus differentia, & alios à perfectis euacua¬
tos: nam isti formales existunt: illi verò mate¬
riales. Item imperfecta iuxtà ac perfecta con¬
uerti possunt in oleum, fitque hoc modo praepa¬
ratio formae ac materiae. Necessariò quidem sul¬
phurnaturae perfectorum conuerti debet in
leum, aliorum verò non, quoniam oleo perfe¬
ctorum informandum est, ni fortè quis volet om¬
nia in oleum redigere, quo lucidius fiat opus.
Eiusmodi oleum fit per separationem qualita¬
tum in elementis. Saturnus igitur & iupiter
nius & eiusdem naturae sunt, quum in spiritum
reducuntur, argentum viuum exuberatum, sul¬
phur naturae, tincturam, oleum, aut lapidem,
istis in istorum vtroque existentibus extra nu¬
merum. Item ipsis & alijs omnibus antiquum
esse retinentibus, aliam naturam habent indi¬
uidua¬