289
Quare ignis
dicatur.
Humidum
primigenium
metal augeri
posse, animan¬
tium non
tem.
134 De radicali humidit. ignea.
Et non ineleganter Rhodianus in occulio la¬
pidis nestri est caliditas & siccitas, quae caliditas est
elémentum ignis: oleum quoque est siccum, hoc enim
siccum figit, quomam siccitas ignis lingit. Vbi quan¬
uis ignem ab oleo videatut distinguere, ta¬
men ignis huius qualitates caliditatem non¬
pe & siccitatem declarat, eiusque proprieta¬
tes aperte describit. Vocatur, inquam hu¬
mor hic ignis, proptereâ, quod in eo, sicut
dictum est, canlor seu ignis naturae abscon¬
ditus sit, non secus atque animantium calor
natiuus in humido primigenio, quod quan¬
to magis lentum & glutinosum fuerit, ac
copiosius, tanto diutius calori sufficit, &
tanto perennius est. Sed calor iste natiuus
in animantibus paulatim restinguitur, vi¬
delicet, absumpto à se humido cui inhabi¬
tabat, & quod ipsi vice pabuli erat; quae con¬
sumptio si sisti posset; perpetuari, & non
finiendis ętatibus sustentari posset animal.
In metallis autem & praesertim lapide phy¬
sico contra est, quia in eo non solum con¬
seruatur humidum radicale, sed etiam mi¬
rum in modum augetur, & sicut humidum
accrescit, ita etiam calidum, ita vt merito
gnis dici possit; qui suo calore digerit me¬
tallorum imperfectorum humiditatem non satis
à natura concoctam, & suo supersluo humo¬
re radicali corum humidum primi genium
maturat, multiplicatque. Et propterea lapis
dicitur non habere humiditatem terminabilem;
licet