317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 113
ALIVS PVLVIS VVLNERA CONSOLIDANS.
Thuris, myrrhae, masticis ana vncia semis, corallorum rubeorum
drachmae duae, aloe epatici vnciae duae. Misceantur & fuit pul¬
uis, qui praecedentibus addi potest.
ALIVS PVLVIS AD VVLNERA
conglutinandum.
SVcci prunulorum & gallarum immaturarum, saniculae, pyrolę,
ophioglossi ana vnciae quinque. Siccentur ad solem, & addantur
gummi ammoniaci praeparati vnciae duae. Deinde siccentur & con¬
seruentur loco sicco.
Notandum interea his non vtendum esse pulueribus absque sti¬
cticis vulnerum emplastris, ad euitandum accidentia. Cibentur
vulnerati siccis, & pauco potu contentu viuant.
VVLNERVM DOLORVM SEDATIO.
Radices hyoschiami digerantur in aceto rosaceo, & fiat exeis epy¬
thema ad solem, in quo lintei madefacti superponantur tepidi,
saepiùs donec dolor cesset.
VVLNERVM SPASMI CVRA.
Oleum terebinthinę quod in eius destillatione primum effluit,
cum oliuarum oleo mixtum, si ad vicinas partes vulneris allita
fuerint ambo saepiùs, spasmum tollunt.
VVLNERVM SYMPTOMATVM VEL
accidentium definitiones & curae.
PAROXISMVS IN VVLNERIBVS.
Dicitur quando vlnera primò calescunt admodum, & postea fri¬
gus incidit vt in febribus, alternis diebus vel horis.
Ff AR¬