289
Cap. quartum. 143
ribus locis affirmant humorem radicalem
verum esse nutrimentum lapidis? Sic enim
Lullius In teriia digestione lapa nutritircum per¬
fectione, & avgmentatur in crescendo, & lapis con¬
fortatur ad faciendum suas actiones in restauran¬
do rem deperditam interra alba foliata. Ter¬
tiam autem, decoctionem fieri cum hu¬
more radicali, qui etiam oleum & anima
dicitur, notum est, cum co lapis anime¬
tur, & tingatur, & absque eo terra dealbata
& munda in medicinam perfectam mutari
non possit, sed mortua & nullius effectus
remaneat, aut euanescat. fatemur id qui¬
dem; sed propterea non sequitur alium
nullum humorem nutrire. Quod enim
de vno asseritur, de alio rectè negari non
potest. Sed eam Lullius vbique sere con¬
stituit differeutiam, quod humorem ali¬
mentarium, de quo loquimur menstruo
comparet, radicalem vero lacti. Sicut
nim infans ante partum menstruo san¬
guine per vmbilicum attracto tantum ali¬
tur, cùm non valeat propter impotentiam
digestionis & cruditatis per os alimen¬
tum attrahere, post natiuitatem verò la¬
cte, & paulatim adauctis viribus cibo
solidiore: ita & lapis terrae cum sit fri¬
gidissimus in principio indiget, ali¬
mento sibi conueniente, non nimis
calido
Test. cap. 14.
Solutio.
Differentia
humoris ali¬
mentarij, &
radicalis.