405
PRACTICA.
311
distillata, reducatur super feces, & inhu¬
metur per triduum, deinde per cineres
distilletur, ignem vniformiter cotinuan¬
do, donec nihil per illum calorem perci¬
piatur distillari: hoc facto, ponatur aqua
per se ad distillandum in balneo, & ibi
residebit post aquae distillationem ignis
inferius cum modico aere immisto, quem
supra cineres exsiccabis, aerem recipien¬
do cum alio praedicto. (Nota hîc, quomodo
post inhumationem distillatur primo per
cineres, quod tamen alibi primò fit per
balneum: sed hoc fit hîc, vt à terra per me¬
dium aquae extrahatur aer, qui in se etiam
continet ignem, ideo summè nota.
Rectificatio Elementorum.
Elementis sic separatis, ipsa nobili¬
ter rubificabis, quia rectificando per
septenam distillationem, digeruntur cum
magna appropriatione. Et nota, quòd de
elementis humidis separantur partes, quae
non
X 4