289
Cap. quintum. 128
eo etiam corpore inuiolatus & incorrup¬
tus tandem prodiret, impuritate omni &
superfluitatibus eiusdem metalli absump¬
tis, quamuis non in forma pulueris vt prius,
sed auri purissimi, subtilissiima & purissima
eius metalli substantia sibi adglutinata. Cum
itaque puritas tanti in hoc opere sit momen¬
ti, non temere quinto loco inter medecinę
proprietates eam requirit Geber. Sed non
solum vult, vt medecina pura sit, sed vt puri¬
tas eius sit clara & fulgens, & talis quae mundificet,
& det splendorem non vulgarem, sed eminentem,
qualis est in auro & argeno postremo vt pu¬
ritas illa non adurat, sed a combustione praeseruet.
Quae sigillatim pertractanda sunt ad maio¬
rem Auctoris nostri elucidationem.
In primus igitur puritatem desiderat in
medicina Philosophus, omnium videlicet
partium lapidis, tam spiritu alium quam cor¬
poralium, idque vnanimi omnium philoso¬
phorum consensu: quia nisi pura &
munda omnia fuerint, partes spirituales
cum corporalibus non coniungentur, ne¬
que fieri poterit matrimonium humidi¬
cum sicco. Si autem humidum à sicco non
coaguietur, ad nihilum omnia redigen¬
tur. Vnde legimus in Turba. Corpora &
spiritus non recipiunt se ad inuicem, ita quod spiri¬
tuale fiat corporeum, & contra, nisi vtraque
siut ab omni sorde perfectissime depurata.
Ex
Qualis por¬
tas in opera
requiratur.
Impurit artem
incommode