317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
FISTVLA DICITVR.
Qvum vulnus clauditur superiùs excepto foramine paruo, sub¬
tus verò virus omne delitescit ad huc.
CVRA HVIVS.
Emplastride mumia vncię duae, visci de botin vncia semis, liquo¬
ris consolidae rubeae drachma vna. Fiat emplastrum, quod su¬
perpositum per sexdies maneat immotum, postmodum innoue¬
tur atque tam diu relinquatur, vt priùs.
ALIA EIVSDEM CVRA.
Aquae galitheni vnciae quatuor, olei vitellorum ouorum vncia
vna, mumiae liquorum vnciae sex. Fiat oleum quo madentes
panni superponantur.
GLVTEN ALBVM VEL STNOVIA.
Qvando clarum & viscosum quid è neruis per vulnus effluit in
forma albuminis oui.
SANGVINIS FLVXVS IN VVLNERE.
Vbi vulnus sub medicamento vice qualibet sanguinem emittit
cùm sudore.
CARO SVPERFLVA.
Nascitur in vulneribus praeter necessitatem, & putrida.
ISTORVM CVRATIVVM.
Cerati de mumia vnciae tres, olei de spica drachma vna, testacu¬
lorum tostorum drachmae tres. Ex omnibus fiat emplastrum.
TVBER¬