405
PRACTICA
313
pterea tibi dicimus, vt aspicias & intelli¬
gas doctrinas nostras, quas per Theori¬
cam tibi dedimus, scilicet quòd sulfur non
superet magnam perfectionem vniformi¬
tatis, quae venit ab argento viuo: & in¬
tellige principium tuae reductionis, quam
natura facit per dispositionem tui nobilis
intellectus, quia vnus fumus subleuatur
à supradicta terra, quae est prima causa
tui congelamenti. Vnde aliquae partes sunt,
quae sunt coniunctiuae & aliae diuisiuae: pu¬
rae coniunctiuae sunt de pura essentia veri
compositi: sed quia aliae non sunt de simili
causa, ideo diuidimus eas adiungendo pu¬
ras naturaliter. Et hoc solummodò facit
natura, quae trahit per virtutem attracti¬
uam illud, quod est de sua essentia, & di¬
mittit eijciendo per virtutem expulsiuam
totum illud, quod non est de suo composi¬
to: quae separatio nunquam posset fieri ma¬
nualiter, vt plures gentes credunt sine na¬
tura
X 5