317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
OPILATIO VVLNERATORVM.
FIt ex debilitate naturae, ob nimiam sanguinis effluxionem, qua
fit vt aeger beneficium ventris non habeat, neque vesicae.
CVRA.
SErapino, vel mumia vltramarina purgetur aeger admixto iusto
pondere vulnerariae potionis cuiuslibet, quibus vnà simul vten¬
dum.
HOEMOPTOICA SPVTATIOQVE SAN¬
guinis, invulneratis potissimum.
PRocedit ex sanguine congelato, qui retentus intrinsecus, ab ex¬
ordio non purgatus, per os quaerit emunctorium.
CVRA.
Reubarbari, liquorum de lacca ana vncia vna, mumiae vnciae duae.
Dosis est drachma hausta per os quamdiu sanguinis expuitur.
Si forte non cessaret, addatur mumiae syluestris tertia pars, sed eius
tum drachma semis tantùm fuerit administranda.
SYMPTOMATVM, VEL ACCI¬
dentium in vlceribus cautio & cura, per nouem
operimenta probatissima.
PRIMVM EXPERIMENTVM.
Aloe epaticum cum tereniabin crudo destilletur in oleum, quod
optimo iure balsamum dici potest. Nam eo curantur, gangre¬
nae, vlcera cauernosa, quae pseudomedici falso fictoque nomine poe¬
nitentiam S. Ioannis appellant, atque vindictam.
SECVN¬