289
176 De puritatis claritate.
medicina vltimo congelatae super centum partici
mercurij abluti, & fiet totum aurum vel argentum
in omni iudicio. secundum quod primum fuerit elixir
rubeum vel album praparatum & compositum. Tres
lapidis proiectiones (quas quidam multipli¬
cationes satis male existimant, non viden¬
tes elixir virtute & potentia diminui prima
statim proiectione, & multo amplius se¬
cunda) proponit Arnaldus. Primo enim
(capio certum pondus pro incerto) drach¬
mam vnam elixiris supra centum drachmas
mercurij abluti proijcit. Secundo centum
has drachmas centies multiplicat, nam di¬
cit proyce vnam partem istius medicinae congelata
super centum partes, atque ita fiunt decem mil¬
lia drachmarum, Tertio decem haec millia
centies multiplicant. Ex qua computatio¬
ne vna drachma elixiris depraehenditur
conuertere decies centum millia drach¬
marum mercurij. Iam cum superioribus
cap. Arnaldus dicat vna parte elixiris albi
vel rubei conuerti mille partes argenti vel mercu¬
rij in argentum vel aurum melius quam de mineri
producatur, non intelligit vltimam & fina¬
lem connuersionem lunae, vel mercurij
in aurum vel argentum compactum
& densum; sicut est aurum vel argen¬
tum fornacibus liquefactum; & in cor¬
pus siue massam reductum, sed tantum
mille illas partes mercurij vel lunae in
puluerem redigi vi & virtute elixiris,
vel