405
PRACTICA.
317
quantùm est possibile, est, quòd tantùm
debet continuari dicta decoctio super com¬
positum, quantum sua dissolutio requirit,
& tantum per imbibitionem dissoluere,
quantum optat per decoctionem. De hoc
dabimus exemplum, vt melius intelligas
nos in graduatione per signum demonstra¬
bile, fiat vna figura de septem literis con¬
siderando contraria & extrema ibi exi¬
stentia, quae sunt calor, frigiditas, sicci¬
tas, humiditas, congelatio & dissolutio,
vt patet in figura hîc inscripta, quam omi¬
si, quòd esset manca & inintelligibilis cum
aliquot lineis, donec melius exemplar na¬
ctus, apponatur à me vel ab alio.
Et ita patet, quomodo omnia extrema
transmutantur in eorum proprijs medijs
gradualiter in tanta concordantia, quòd
nullus credere posset, nec aliquis homo in¬
telligere potest, nisiper scientiam sensibi¬
litatis, quae non potest acquiri, nisi per in¬
telle¬