289
Cap sextum. 179
Per corpora autem siue corpus hoc loco
nihil aliud intelligo, quam terram, quàm
figeutem, temperatam, tenuem, subtilem, fixam, in¬
combustibilem, dantem sixionis permanentiam in
solutione adhaerenii secum, stantem & perseueran¬
tem contra ignem esse vult Auctor noster. Fi¬
gentem scilicet fixione quadam; sed non
perfecta, imo aptam potius ad figerdum, vt ait
Cap. primo, in principio scilicet operis;
quia tunc terra cruda admodum est & in¬
digesta, nec lapidis partem alteram volati¬
lem figere potis est, sed tantum coagulare,
cum ipsamet fixa & incombustibilis non sit,
sed corruptioni & combustioni adhuc sub¬
iecta. Vnde Philosophi nos monent sedulo
vt ab igne vehementi caueamus operis ini¬
tio: paulatim enim terra haec digerenda &
igni assuefacienda est. vt postea vehementis¬
simum tolerare possit, post mundationem
videlicet suam & subtiliationem iam fixa &
incombustibilis facta, & ideo patens etiam
fixionis permanentiam dare spiritui in so¬
lutione secum adhęrenti, quòd ante suam
ipsius fixionem non poterat. Idque Geber
tanquam per gradus quosdam ascendendo
folertissime indicat. Temperatam, conuenien¬
tibus digestionibus & decoctionibus prae¬
missis, quia terra haec, vt attestatur. Lul¬
lius, in principio natiuitatis suae frigida & sicca est
in quarto gradu, & substantia eius pontica & adstrin¬
gens
M 2
Qualis terra
desideretur
in arte.