289
192 De terra figente.
fluitatibus, priusquam elixiris compositio¬
nem intrent: quod possibile est, quia acci¬
dentaliter & non radicaliter corporibus su¬
peruenerunt, accidentium autem spoliatio posi¬
bilis est, vt dicit eiusdeo lib. cap. 5. Gebri sen¬
tentiam confirmat multis locis illustris &
eximius Doctor Raim. Lullius. Et in primis
li. de compend. transmut animae. Modi inquit,
mixtionis elementorum cum sulphure natura acci¬
dunt dupliciter, quia aut fiunt cum terra sua, aut cum
aliena: cum terra aliena fit multipliciter, quanti
videlicet sunt modi mixtionis sulphuris naturae, cum
ad beneplacitum artistae veniunt. Quibus verbis
Lullius satis indicat spiritum siue aquam, &
sulphur siue terram elixiris è diuersis cor¬
poribus metallicis peti posse. Exempli gra¬
tia, Si spiritus lapidis eductus sit è corpori¬
bus perfectis, sulphur eiusdem peti poterit
non éx iis solis, sed etiam ex imperfectis; & pro¬
pterea distinguit inter terram. propriam &
alienam. Propria est quae ex eodem Corpore
elicitur, vnde & alia elementa scilicet aqua
& aër extracta sunt, aliena vero quae ex alio
corpore petita est. Et quia corpora metalli¬
ca multiplicia sunt, ideo multiplex etiam
est elementorum mixtio. Alia enim mixtio
est quę ex argento educti cum sulphure aeris
vel plumbi, alia cum sulphure ferri vel star¬
ni, quamuis tamen sulphur metallorum
ómnium atque mercurius eorundem in ra¬
dice