317
PARACELSI DICTIONARIVM.
tam indiginem reddere, tandem eo desperationis deuenerunt, vt
inter celeberrimos philosophos, physicos, atque medicos, Empe¬
docles vnus in medias Aethnae flammas deuorandum sese conie¬
cerit, verecundia potiùs quàm ignorantia victum. Item Caius Pli¬
nius eiusdem ignis fumo sese non aliter suffocandum exhibuit. O
vesana hominum ingenia, qui dum ignorare nihil volunt, experiun¬
tur multos labores sustinuisse vt nihil scirent, praeter ea quae danno¬
sam mortem inferunt, existimantes satiùs esse non viuere, quàm
non scire, quae tamen non ignorabant esse transitoria. Mulierculae
quidem absoluta coquina, prunas ardentes in ollam norunt con¬
cludere, ne per minimam rimulam aëri pateat aditus, ad hunc modum
prorsus emoritur & suffocatur ignis, qui nisi per aërem, & in ipso
viuit. Si tamen priusquàm extinctus sit omnis, vt vel scintilla super¬
sit, facto spiraculo reuiuiscit, ac in pristinum statum redit. Non se¬
cus de aethneo iudicandum, qui suam in mundi centro ducit ori¬
ginem, terraque vt olla continetur. Verùm non caret suis spiracu¬
lis circum terrae globum hiantibus, per quae modo per hoc, iam de¬
mum per aliud vitam & nutrimentum haurit ex aëre. Si vero suis
careat spiraminibus, haud aliter quàm de ollari mulierum igne fiat
necessum est. Videte quaeso quàm aniles causae philosophos infide¬
les mouerunt, atque torserunt in mortem vsque. Latiorem ignis
huius naturalis rationem, vbi de mysterio magno increato Para¬
celsum interpretatus fui libro qui de luce naturae inscribitur inue¬
nietis. Hactenus de aethna mineralium igne, ac patre generali dictum
sit, quantùm loci ratio patitur.
AEthnici, dicuntur spiritus ignei, vel spirituales homines igne
flagrantes, qui varijs modis & formis apparent, Et igneae flammae,
titiones, globi sphericaeque prunae, iuque in sulphureis montibus.
Alcali dicitur sal omne quod extrahitur è cineribus vel calce cu¬
iusque materiae per lixiuium elixatum.
Alcahest, mercurius dicitur praeparatus, nonnulli volunt esse
tartarum,