289
Cap. sextum. 199
sententijs adducendis supersedeo. Hoc ta¬
men lucri ex sulphure auri & argenti capi¬
tur, quod in illorum mundatione ante reso¬
lutionem laborandum non sit, sicut in im¬
perfectorum corporum praeparationibus, quae
temporis multum absumuntt, & laboris plu¬
rimum adferunt artifici: proinde breuiori
quidem vis sulphur auri & argenti haberi
potest, sed maiori dispendio, si artifici mi¬
nus constet de operis ratione.
Diximus vnde sulphur petendum, nunc
qua ratione educatur è corporibus, inuesti¬
gemus. Geber duos proponit modos quibus
id assequi possimus, in hanc sententiam. Se¬
paratio terreae substantiae in radice metallo vnitae al¬
cius commisto fit, aut per eleuationem cum rebus substan¬
tiam argenti viui eleuantibus, propter conuenien¬
tiam cum eo, & sulphur dimitientibus, vt est thutia
& marchasita, quoniam fumi sunt quorum maior
pars argenti viui est quantitas, quam sulphuris, Aut
cum lauatione per argenti viui coymistionem: argen¬
tum viuum enim tenet quod suae natura est, alienum.
vero respuit Ad quorum verborum explana¬
tionem meminissenos oportet, omnia quae
sublimantur duobus modis potissimum sub¬
limari aut per se, quia spiritus sunt, aut cum
alijs, quia incorporant cùm spiritibus Mer¬
curius igitur, thutia & marchasiti quia
spiritus sunt, per se sublimari possunt, at
calx corporum praecipue durorum non sub¬
limatur
N 4
Quomodo
terra habere
possit.
Sum. perf.
cap. 64.