405
PRACTICA.
323
priae naturae. Recipe ergo illud quod in¬
uenies sublimatum, & per certos gradus
super D, G, congelatum, quia haec est pro¬
priè substantia Mercurij sublimata in
conseruatione suae humiditatis, conuersi
in purum sulfur non vrens, factum et crea¬
tum de substantia inexterminabili. Ista
est substantia media, ista est virtus pon¬
derosa, ista est forma mensurata, quam ti¬
bi suprà diximus in capitulo de nobili ma¬
teria, quae est causa magnae perfectionis.
Feces, quas in fundo reperies de natura B
& C, & separata à D, quae sunt contra
naturam, ideo proijce eas tanquam inu¬
tiles, quia non sunt nisi turbatio & con¬
fusio. Aliqui sunt, qui ad melius simpli¬
ciandum & vniendum dictam substan¬
tiam claram sublimant altera vice: qua¬
re, si volueris sublimare, sublima sine fe¬
cibus cum igne appropriato secundum exi¬
gentiam suae proprietatis.
Y 2
Fixatio