457
270 PHILOSOPHIA
finitis, destilla peralembicum vt priùs aquam
à terra lento igne. Pondere huius iterum cogni¬
to, superfundatur aqua iam recepta, supplen¬
do si deficiat vel diminuta sit, per priorem exu¬
beratam, ad ponderis medietatem vt supra. Istae
omnes operationes, vti humectationes, dige¬
stiones, calcinationes vel congelationes tan¬
tisper iterandae sunt, donec terra medietatem
ebiberit suae humiditatis, satis bibisse cogno¬
sces, vbi tantillum eius super laminam ignitam
positum in auras prorsum euolet nihilo super
laminam relicto: si autem deuentum sit, re¬
petendus est processus vsque dum id fiat. Quo
quidem percepto, sublimetur per cineres in
phiala moderato calore primùm, tandem au¬
cto sensim & successiuè quousque totum ad la¬
tera vasis ascendat, & exaltata materia fuerit in
sal admirabile, quod philosophi lapidem & na¬
turae sulphur vocant. Istud oleo perfectorum est
incerandum, donec vt cera facilimè fluat. Me¬
dicinam hoc modo perfectam habebis, cuius
pondus vnum super centum stanni pondera, si
sal iouis erit, vel quinquaginta plumbi, si fue¬
rit ex saturno proiectum, optimè transmuta¬
bit in corpus perfectum naturali quouis per¬
fectius. Oleum nanque perfectorum virtutem
habet fixatiuam in omnia salia ex imperfectis
tracta. Proinde perfectorum limatorum aut
foliatorum, atque vt alibi dictum calcinato¬
rum