289
Cap sextum. 207
in igne examinationum. Est autem haec calcina¬
tio diuersa ab ea quam cap. 2. attuli, quod haec
terram philosophicam tantum, illa omnia
corpora mineralia generaliter compraehen¬
dat. Vnctuositatem autem cremabilem la¬
uari praeceperunt philosophi aquis, vt di¬
cit Geber, subtilibus, maxime acutis, acribus &
ponticis fecem nullam babentibus, & decoqui sul¬
phur tam diu, donec ab ipso decocto aqua
clara & lucida emanet, postea loturas has
distillari, & quod in fundo vasis remanet
abiici, aquam distillatam reaffundi, donec
tota vnctuositas cremabilis ab eo egredia¬
tur, & subtile vnctuosum ignem sustinens
& non cremabile tantum remaneat. Quod
ipsum indicare voluit Raimundus Lullius,
his verbis. Intellige quod natura talis sulphuris
est multum lucens, fortiter munda, & ad purita¬
tem deducta virtute ablutionum fortium & acu¬
tissimarum, tali modo quod ullam vnctuositatem
cremabilem adurentem in se habeat, nec aliquam
humiditatem vaporabilem, nec phlegmaticam.
Quales autem sint hae aquae acutae quibus
sulphur abluendum est expressis verbis in¬
dicat Geber, & inter eas nominat acetum di¬
stillatum, omphacinm, item & aquam pytorum
cerborum, & malogranatorum. Et Ros. minor
addit vrinam humanam purificatam, aquam san¬
guinis; salis, & aluminis, quae toties distilanda & cir¬
culanda sent donec seces millas in fundo relinquant.
Reli¬
Vectuositas
cremabilis
quomodo
amoueatur
à corpore.
Aquae acu¬
tae philoso¬
phorum.
Sum. perf.
cap. 52.