317
PARACELSI DICTIONARIVM. 121
Antera est, medicina tractade hyacinthis, similitudine sumpta a
flauo citrinóue colore floribus in nascente.
Aphorismus vt pro consueto sumitur, scilicet regula generali in
medicina.
Aqua coelestis est vinum rectificatum, vt coeli quodammodo
naturam & similitudinem induat, multis peractis reuolutionibus.
Aqua coelestina est, aqua mercurialis.
Aqua corrodens est, acetum & omnis liquor corosiuus.
Aqua fecum vini est, ea quae fit ex calce fecum, vini super marmor
dissoluta in modum olei tartari.
Aqua lubricata est ea, quae fit cum muscilaginosis, vt sunt sacca¬
ra, iulep & similia.
Aqua permanens est ea, quae fit exduobus perfectissimis corpo¬
ribus metallicis, per philosophicam solutionem.
Aqua saturnia est ea, quae naturam in se retinet primorum trium,
vt sunt aquae thermarum à naturadictorum naturaliter medicatę,
per quae transeunt.
Aqua soluens est, acetum vt supra destillatum.
Aquaster est, visio nostris oculis aliquando repraesentans aliquid
quod verè non est, at solùm apparentia quadam, non re ipsa existit.
Aquila quae auium regina est, vsurpatur nomine pro sale armo¬
niaco, propter leuitatem in sublimationibus. Verùm, Paracelsus in
multis accipi vult pro mercurio praecipitato.
Aquila philosophorum est, mercurius metallorum, id est me¬
tallum in primam sui materiam redactum.
Arbor maris est, corallum, quod fruticis instar in mari crescat
vegetetque.
Arcanum in genere, vt ocultissimum quid significat, Paracelso
pariter ocultam in rebus naturalibus virtutem incorpoream, & ceu
vitae perpetuae ac immortalis è coelo in eam deriuatae participem,
quę multiplicari possit arte spagirica supra priorem conditionem.
H Archaltes.