457
272 PHILOSOPHIA
registra gubernatum destilla totum oleum
quod isto calore poterit ascendere. Destillatum
hoc iterum destilla calore balnei, quod ascen¬
dit, aquam appellant, quod autem in fundo ma¬
net, aërem. Destillatam aquam rursum ad feces
affunde, & vbi steterint in digestione diebus
septem, destillentur nudo igne vel in arena len¬
to calore primùm, donec aqua tota per alem¬
bicum transierit, postmodum aucto sensim ad
quartum gradum sursum pellatur omnis li¬
quor, donec in fundo materia prorsum exic¬
cata & super marmor trita sit inpalpabilis al¬
cool, aut puluis. Liquorem balneo destilla,
quò separes aquam ab oleo quod ignem appel¬
lant.
Peracta quidem euacuatione hac, ad prae¬
dicti pulueris pondus, medietatem adde sui
ponderis, argenti viui praedicti per imbibitio¬
nem, & vase clauso pones in digestione fimi
vel balnei diebus octo. Finito huius digestio¬
nis tempore, singula perfice, vt in alijs redu¬
ctionibus alibi dictum est: hoc diligenter no¬
tato, vt materia quaelibet proprium suum ar¬
gentum viuum habeat. Sublimatione com¬
pleta, quod sublimatum erit, cùm ad vasis la¬
tera, tùm ad summitatem eius, in vase clauso
positum in digestione fimi calidi vel balnei
maris contineatur diebus octo: quibus com¬
pletis, si materia nondum erit dissoluta, ma¬
neat