289
Cap. sextum. 217
Nec magis marchasitae terram hanc nobis
suppeditabunt, cum terra earum à natura la¬
pidum non differat. Si quis vero inferat, illas sul¬
phur & argentum viuum in se continere, quod
auctor itate Gebri idipsum confirmantis com¬
probatur, & proinde hoc spiritus illud terrae
locum obtinere posse, respondeo sulphur ea¬
rum & argentum viuum heterogenia esse nec
vllo modo ita sociari posse, quin separentur,
comburantur, vel ab igne aufugiant; aut si
figantur in terream substantiam redigi, nul¬
lius vi rtutis aut valoris. Magnesia quoque &
thutia, quamuis sulphur argento viuo im¬
mixtum habeant, tamen cum proportione
principiorum à metallis differant, & ea ha¬
beant magis terrea & inquinata, nec ab inui¬
cem separabila, nisi cum totalis substantiae il¬
larum de perditione, in arte parùm vtilitatis
adferunt, quia illarum materia crudior multo
est quam metalorum, ideoque praeparationi mi¬
nus idonea. Venerab. & eximius Raim. Lul.
quatuor in terra physica requirit. Imprimis
virtutem attractiuam, deinde similitudine
siue affinitatem cum attrahendo, tertio calo¬
rem naturalem in ea latentem, quarto visu
aut tactu imperceptibilem quendam vapo¬
rem è terra egredientem, qui praecipua cau¬
sa est congelationis spiritus, hęc eius sunt ver¬
ba in lapide nostro mouet & mouetur spiritus proue
in suo corpore, operante tum virtute attractiua no¬
stri
O 5
Marchasita¬
rum sulphur
cur arti mi¬
nus aptum.
Sum. perf.
cap. 60.
Quatuor
terrae physi¬
cae necessa¬
ria.