317
PARACELSI DICTIONARIVM.
atque destillatum ex viridi, quod romanum vocant, aut ex alio quo¬
piam.
Attractiua, dicuntur medicamenta, alias magnetica, quae vim
ad se trahendi habent, ex similibus etiam attractiuis composita.
Augurista, dicitur superstitiosus artifex, qui suam artem in spe¬
culis, crystallis, & in aquis éxercet, praecipuè in volucrium cantu vo¬
latuque, vt ex eis praesagiat: aliorum etiam ritus ob eandem causam
obseruat.
Aurum potabile est, liquor auri sine corrosiuo, quod paucissimi
norunt eorum etiam qui parant indies in hominum perniciem
potiùs quàm ad salutem.
Aurum vitae, est aurum praecipitatum, & in summam rubedi¬
nem cinabaris tritae similitudine reuerberatum, praestantissimum
quod ex proprio suo mercurio fit, ac praecipitatur.
Austromantia, alia est superstitioquaedam excogitata, ex vento¬
rum obseruationibus, vt quum astra ventorum in summam, vltra
consuetudinem, vehementiam erumpunt, inde futuri praesagium
homines otiosi magis quàm curiosi pronunciant.
Axungia de mumia, quae interdum mumia de medullis etiam
scripta reperitur, est medulla ossium.
Azoth est, argentum viuum ex quouis corpore metallico tra¬
ctum, & propriè mercurius corporeus. Paracelso praesertim est, vni¬
uersalis & indifferens medicina rerum speciem omnem exuta, &
intensissimam induta vim, atque centralem quandam virtutem
generalissimam, reliquas omnes medicinas in se concludit, non
aliter quàm prima, reliquas omnes substantias, exclusis accidenti¬
bus. Hanc in ensis pomo conclusam quocunque locorum ierit
gestasse secum perhibetur.
B.
BAlneum Mariae, vel maris, vt multi vocari volunt, est surnus de¬
stillatorius aquam continens, in qua calente vasa chimica po¬
nuntur