289
Cap. septimum. 223
ma autem lapidis est tinctura, quam cum
adipiscitur, perficitur. Ideo septimo & vlti¬
mo loco eam ponit Philosophus inter medi¬
cinae proprietates. Sed cum tincturam nomi¬
no, non intelligo quem libet colorem album
aut rubeum, aut vt colore albo aut rubeo in
opere: apparente statim perfectus esse dica¬
tur lapis, sed vt habeat colorem album vel
rubeum intensum & exuberantem, ita vt sua
exuberantia alijs metallis eundem colorem
albedinis vel rubedinis absque sui coloris &
bonitatis diminutione impartiri possit. Ha¬
bet enim gradus quosdam albedinis & citri¬
nitatis lapis, ita vt quandoque sibi soli sufficiat.
nec tingere possit nisi semetipsum. Vnde il¬
lud philosophi in Turba. Aurum non tingit ni¬
si tingatur. Et tum lapis est in gradu auri vel¬
argenti per naturam perfecti, sed decoctio¬
ne continua & rei tingentis additione pau¬
latim ascendit, vt primo quantitatem alte¬
rius corporis sibi aequalem conuertat, dein¬
de paulatim maiorem, decuplum videlicet
sui, centuplum, & millecuplum, & tandem
in infinitum, inter quae tamen gradus etiam
sunt, ita vt vna pars quandoque centum & de¬
cem, alia 120. 130. & ita deinceps in argentum
aurumue conuertat. Quocirca non absurde
Rhasis. Ideo per artem melioratur eius tinctura,
vt quadam decuplum, quadai centuplum, quaedam
millecuplum & vltra tingat. Idem indicare Parta. c. 5.
voluit
Gradus
quosdam es¬
se tincturae
in lapid.
Part.2. c. 3.