223
4
De Auro
vel potentia, corpus alterare potest, quodque
alteratio actualis, non nisi ad tempus, &
absque caloris nostri adminiculo, supernam
tantùm superficiem cui apponitur, & me¬
dicamenti dumtaxat praesentia, secundum
quatuor primas, seu simplices, seu coniu¬
gatas qualitates ab Elementis productas,
alterat. potentialis verò, mediante caloris
innati actuatione fit, ac in triplici genere
disponitur, vt primum alterationis genus,
primarum facultatum, secundum secunda¬
rum, & tertium tertiarum esse dicamus;
sed primae, nullis, secundae, primis, tertiae
autem, aequè primis ac secundis egent.
Secundo dico, quòd siue exhalatio vaporo¬
sa ob siccitatem coarctata & concreta, sit
propria metallorum materia, vt magnus
Aristoteles dixit, siue calx in visceribus ter¬
rae, & lixiuium quoddam genitum, vt De¬
mocrito placuit, vel cinis affusus, pluri¬
mum immadefacientis aquae, & tenuissimae
terrae ita in se commixtum habens, vt nul¬
lum