223
6
De Auro
seca tantùm potestate, qua ex primis ele¬
mentis facilè potitur, nostrum quandoque
alterat corpus, non autem ex potentia sibi
insita, secundum primas, secundas, aut ter¬
tias qualitates, alterationes efficit; nam si
igne quatenus tale immutabile est, immu¬
tabile & à calore nostro adhuc esse, neces¬
sum est; Ideo, si quis puluerizatum (vt
multi proponunt) Aurum, intro sumat, per
anum quidem, vt metallicum corpus, &
absque mutatione vlla iterum prodire, ve¬
risimile est; quinimò cum aqua tùm vinum,
in quibus inflammatum extinguitur Aurum,
auri nihil iudicio meo accipere possunt.
Cauterium tamen nobile vulgare Au¬
rum, & velocius sanabile quidem facit,
non quòd in carnem ipsam, vllam Auri fa¬
cultatem imprimat, sed quia ex metallica¬
quadam siccitate refracta, & ignis impa¬
tibilitate (vt diximus) contumacem escha¬
ram non producit. Oris etiam graueolen¬
tiam tollere videtur, non equidem semper,
& ex