223
13
LECTORI AMICO,
Abraham è Porta Leonis Mantuanus
Medicus Hebraeus. S. D.
QVIA ex Clarissimis Phi¬
losophis, Excellentissi¬
misque Medicis nonnulli
(candide Lector) fuerunt,
qui praedictam de Auro
sententiam, prorsus de¬
struere conati sunt; ne
fortè scientibus nobis, opinioni contrariae
assentiri videamur (tacere namque consensus
quaedam species existimatur) respondendi
prouinciam idcirco suscepimus. vnde Dialo¬
gum de Auri potentia tripartitum constru¬
ximus, ac primo quidem sermone, de me¬
dicamentorum qualitatibus primis, atque
secundis, nec non etiam de specificae formae
facultatibus prioris ordinis, egimus; in se¬
cundo vero, specificae formae secundi ordinis
virtutes, perstrinximus, ac tandem, vniuer¬
sas praestantissimorum virorum rationes, au¬
ctoritatesque medicas in contrarium facien¬
tes,