223
24
De Auro
& à Platonis norma in Philebo, & sophi¬
sta, haudquaquàm recedens, sed antequam
vlterius procedas, res magnas absque exem¬
plo (vt Plato in dialogo de Regno asserit),
arduum esse euidenter ostendere, in memo¬
riam redige, ideo quales nam eae sint res,
quae externè alterant corpus, nec non quae
patibilem habent substantiam, vel impati¬
bilem, ante omnia vt dicas, necessarium ar¬
bitror. D. quam libentissimè hoc efficiam,
Aristoteles enim & ipse poeticorum primo,
affirmauit, quòd exemplis vtimur in dicen¬
do, vt de quo dicitur facilius intelligatur.
Sciendum itaque est, quod vniuersi saeculi
elementata, corpus externè nostrum, secun¬
dum diuersas qualitates, quibus potiuntur,
alterare possunt, sed non semper eodem mo¬
do, alterationem eandem producere ualent.
nam, si excellentes actu qualitates possident,
statim nostrum suo contactu corpus alte¬
rabunt, ut ignis ipse facit, qui obsiccitatem
eius intensam, & calorem, sui approxima¬
tione