223
31
Dialogus Primus.
dumtaxat mixti, haud elaborata substan¬
tia, suas in nobis vt ibi dicam, virtutes
edere perhibemus. A. hoc quidem quod di¬
cis, scitu esse difficilè mihi sanè videtur, pro¬
inde duas has vias quibus forma specifica
operatur, pro ut de facultatibus primis &
secundis fecisti, in exemplum redigere non
dedigneris. D. si nihil aliud expetis, eas
iam accipe, primum enim tertiarum facul¬
tatum genus, quod substantiae alterationem
supponit, est, sicut Rhabarbaro inesse pote¬
statem expurgandi bilem flauam, Agarico
verò pituitam, Helleboroque melancholiam,
Bezohartico lapidi, exuperandi venenum,
aliquibus etiam pharmacis, lac, vel semen
producendi, lotium prouocandi, menstrua
attrahendi, ac similia quadam adminicu¬
lante materia efficiuntur. secundum verò
genus, quod absque eius elaboratione virtu¬
tes effundit, est, ut in Herculeo lapide, Ferri
attractio, in Electro, festucarum apprehen¬
sio, in sapphyro, antracis fugatio, in non¬
nullisque