317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Besachar fungus dicitur.
Besonna verò muscarum fungus.
Bisematum, est omnium leuissimum, pallidissimum, & vilissi¬
mum plumbum.
Bitumen est, sulphurea terra.
Bolus dicitur lutum quod minerale nullum in se habet.
Bothor aut cossi, sunt apostemata paruula quaedam pustulosa
faciei candida.
Botin est, terebinthina certo suo tempore collecta, quum plus
virium à coelestibus hausisse putatur. Est etiam balsamus ex eadem
tractatus artificiosè, aliàs butimo.
Botium est, apostema proueniens in gula veluti struma.
Boxus dicitur viscus in arbore nascens, vt viscus quercinus, etc.
Brassadella vel brassatella est, ophioglossum, aut lanceola, quam
etiam linguam serpentinam vocant.
Brunus est, ignis sacer in membris, alias Erysipela, vulgò ignem
S. Antonij vocant, nonnulli vindictam eius.
Bruta, coelestis est virtutis influentia, quae per animalia bruta ra¬
tionalibus manifestatur, vt in chelidonia per hyrundinem, in sale
per ciconiam clysteris vsus, & id genus alia multa.
Butyrum saturni est, quod supra altey atque dulcedo plumbi.
C.
Cabala vel Cabalia est, occultissima scientia, quae diuinitus vna
cum lege Mosi tradita fuisse fertur, asserentibus etiam Rabbi¬
nis Hebraeis, cuius Persae diligentissimi cultores atque professores
extiterunt, vt patet exappellatione suorum sapientum. Magos vo¬
cant suos sacerdotes & arcanorum peritissimos viros, quales fue¬
runt illi tres qui Christum ex oriente venerunt adoratum, & non
reges, vt stultum vulgus hactenus existimauit. Literis olim non, sed
auriculariter tantùm tradita, mox atque superstitiosi homines, si¬
miarum genus, aemuli, coeperunt eam calamo suo conspurcare, de¬
generauit